- BETHLEHEM
- I.BETHLEHEMi. e. domus panis, vel belli, Civitas in tribu Iudae, civitas David, e qua fuit Levita, cuius uxorem barbare illicitô concubitu necârunt Gabaonitae. Iudic. c. 19. v. 1. Haec fuit patria Iesu Christi, Mich. c. 5. v. 1. Matth. c. 2. v. 6. olim Ephrata dicta. Vide Hieronym. in locis Ebr. Vocatur et Civitas David. Luc. c. 2. v. 4. Civitas est, sita in monte mediocritet alto, situ ipso arctô et oblongô: ingressus est ab Occidente in declivi loco. Est autem in plaga meridiana sex milliariis ab Hierosolyma distans, ut restatut Severus Sulpitius. Terra subiecta, rerum omnium copiâ multum praestat, vini potissimum, ut comparandum non sit, quod ex aliis Palaestinae locis adfertur, Iter vero quod Hierosolyma euntibus Bethlehem est, usque adeo sui amoenitate, arboribus, hortis, odoratis herbis transeuntes delectat, ut si ad tam praeclaram naturae faciem, caelestis aliqua et digna Christiano meditatio accedat; non iam in terris esse videantur sibi, sed in Paradiso Christi nativitatem et incunabula praesentibus oculis contueri. Est et altera eiusdem nominis Bethlehem in Galilaea, ut restatut Hieronym. in Commentar. super Matth. c. 2. Ad cuius distinctionem haec appellatur Bethlehem Iuda. Ex illa erat Abessam Idex. Iudic. c. 12. v. 8. eratquein tribu Zabulon. Priorem profanavit Hadrianus, Veneris templô ibi erectô. A. C. 135. Vide Guil. Tyr. de bello S. A. C. 135. et dutavit haec idologatria per annos 180. ad Constantini usque imperium. Vide Hieronym. l. 2. ep. ad Paulum. 13.II.BETHLEHEMtemplum Pragae in Bohemia, a Mulhemio exstructum, in quo Iohannes Hussus magno cum zelo ac successu contionatus A. C. 1392. et successores eius Euangelii praeconiô defuncti sunt. In hoc ad SS. Ministerium ordinati sunt, A. C. 1609. Iohannes Rosa, Elias Aconcius, Petrus Cephas, Iohannes Brosius. Vide Apolog. Fratrum contra Sam. Martinum Bohemum. Item Coenobium Gall. in Senonib. quod postea Ferrariense dictum est. Vide Ferrariae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.